- DIPSACUS Vett
- DIPSACUS Vettalias Διψὰς ἄκανθα, Spina sitiens, quae quod in confinio Arabiae et Aegypti nasceretur, modo Arabica, modo Aegyptia dicta est, caput echinatum seu echino simile habuit, et proin carduus fullonius nonnullis creditur esse, quam virgam pastoris vulgo vocat. Recentiores certe Graeci vocem sic usurparunt. Nicomedes, διψακος, ἀκανθοκτένιον, ᾦπρ ἔξαινον τὰ Καμελαύκια, vide de illo Plin. l. 14. c. 13. et Salmas. ad Solin. passim. Alias Dipsas anguis genus est seu serpentis aquatilis, cuius morsus inextinguibilem sitim affert vix ullis remediis sedandam, de quibus eundem, vide Plin. l. 24. c. 13. et l. 27. c. 19. ut et in voce Dipsas.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.